ROTULUS

ROTULUS
ROTULUS
APUD INFIMAE Latinitatis Auctores, est scapus chartarum, h. e. chartae in volumen corrotundatae: ex voce Rutulus. Rutulus autem erat baculus rotundus, quô cumulus mensurae derui et exaequari consuevit. Glossae, rutulum exponunt ἀποψήκτιον. Corrippus.
Et coit in rutulum.
Regulam etiam appellârunt, unde verbum ἀποριγλοῦν, apud Hesychium, mensuram exaequare. A similitudine rutuli itaque, scapum chartarum etiam rutulum vocârunt, chartam videl. in rutulum convolutam; quae ob eandem rationem scapus quoque, item regula dicta est. Graeci recentiores εἰλητάριον, Latini volumen, Galli un rouleau vocant; a qua voce iidem roolle dicunt, unde et Contrarotulator, Α᾿ντιγραφεὺς etc. Salmas. ad Vopisc. in Firmo, c. 3. Cuiusmodi chartarum volumina, cum, inter insignia Magistratuum, in utriusque Imperii Natit. conspiciantur, inde colligit Car. du Fresne, eâ tempestate obtinuisse, h. e. circa tempora Theodosii Iunioris, in quae Acta Iudiciaria referebant, licet etiam condicibus, qui hic effinguntur, unterentur. Sic cum rotulis vel libris Prophetas et Apostolos depingi solere, ait Durandus, Ration. l. 1. c. 3. num. 11. Vide quoque in voce Rotula. In Ecclesia Romana hodieque Rotulus dicitur, scheda, seu index, in formam voluminis complicatus, in quo Magister Ceremoniarum, omnes ceremonias in aliqua functione observandas, annotare solet. Item scheda, quam Collegii Cardinalium Computista, ad singulos Cardinales mittere solet, in quo notates figillatim portiones, in distribution ibus ad quemque eorum pertinentes. Vide Macros Fratres, in Hierolex. etc. Sed et Rotulum pro libro dixit Baldricus Burgul. Abbas, Histor. Franc. Tom. IV.
In Totulo multi cum sollicitudine quadam
Dicendi seriem sempar metantur ab Adam.
Etiam pro Epistola. Idem,
Venit ad extremum Rotulus de Principe magno.
Quae notiones impropriae sunt et tralatitae. Vide praefatum Car. du Fresue in Glossar. it supra Rotula.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • rotulus — rotúlus s. n. Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic  ROTÚLUS s.n. Pergament în formă de fâşie lungă care poate fi înfăşurată pe un sul. [< germ. Rotulus, cf. lat. rotulus]. Trimis de LauraGellner, 13.09.2007. Sursa: DN … …   Dicționar Român

  • Rotŭlus — (v. lat.), 1) ein Bündel Acten od. gerichtliche Verhandlungen. Zeugenrotulus, die aus den Artikeln u. Interrogatorien, sowie aus den Protokollen über die Zeugenvernehmungen bewirkte Zusammenstellung der Fragen an die Zeugen u. deren Antworten… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Rotūlus — (lat., Rotul, Rotel), ein Bündel Akten; auch das Verzeichnis derselben. Zeugenrotulus, ehedem die unter gerichtlicher Autorität gefertigte Zusammenstellung von Zeugenaussagen; daher rotulieren, dieselben auszeichnen …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Rotulus — Rotulus, lat., Rotel, Rodel, gerichtlicher Rodel, Protokollirung des Verhörs und der Zeugenaussagen; Verzeichniß …   Herders Conversations-Lexikon

  • Rotulus — Ein Römer liest eine Schriftrolle. Von einem Sarkophag im Garten der Villa Balestra. Schriftrolle (auch Buchrolle, Volumen oder Rotulus) ist die aus einer gerollten Papyrus oder Pergamentbahn bestehende typische Buchform des Altertums (siehe… …   Deutsch Wikipedia

  • Rotulus — A rotulus is a roll designed for writing on, in which a long narrow strip of papyrus or parchment, written on one side, was wound like a blind[clarification needed] about …   Wikipedia

  • Rotulus, S. — S. Rotulus (23. Febr.), Martyrer in Sirmium. S. S. Rutilus. (III. 396.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Rotulus — Ro|tu|lus 〈m.; , tu|li; veraltet〉 1. ein Stoß Urkunden 2. Aktenverzeichnis 3. Theaterrolle * * * Ro|tu|lus, der; , ...li [mlat. rotulus, ↑Rolle]: 1. (veraltet) a) Stoß Urkunden; b) [Akten]verzeichnis. 2. (veraltet …   Universal-Lexikon

  • Rotulus — Ro|tu|lus der; , ...li <aus (m)lat. rotulus »Rädchen; Rolle«, Verkleinerungsform von lat. rota »Rad, Scheibe«>: 1. (veraltet) a) Aktenbündel; b) [Akten]verzeichnis. 2. (veraltet) Theaterrolle …   Das große Fremdwörterbuch

  • rotulus — noun A roll of parchment or papyrus that was written on to make a permanent record …   Wiktionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”